- ARTAXIAS
- I.ARTAXIASArtavasdis sil. Armeniorum Rex, memoriâ patris fallacibus Antonii literis subversi, Romanis infensus, Arsacidarum vi seque regnumque tutatus est. Postea per propinquorum dolum occisus est; censente Tacitô. l. 6. Annal. c. 31.Sed Iosephus a Tiberio et Archelao pulsum fuisse autumat. Horatius l. 1. Ep. 12. v. 26.ad. Iccium, Neroni gloriam tribuere videtur non pulsi solum, sed etiam occisi:---- ---- Claudî virtute NeronisArmenius cecidit. ----- ----II.ARTAXIASDux Antiochi Magni, una cum Thariade eiusdem Regis alio Duce, Armeniam Maiorem quum antea brevioribus terminis circumscriberetur, ampliavit, et Regnum eius postea usurpavit. Idem ex regionibus vicinis ad suam ditionein multa adiunxêre, quae finitimis populis ademerant, Medis, Iberis, Chalybibus, Cataonibus, Syris; uti videre est apud Strabonem l. 11.III.ARTAXIASvide Zeno.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.